Evangelium Secundum Lucam*

Caput 17: Versus 35

Altera relinquetur.Qui vel humana laude, vel qualibet corruptione statum vitae qua imbutus est, deserit. De quo Jeremias:Viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejusThren. 1..Duae erunt,etc. Duae differentiae, sequentium orbem rerum mobilium. Quae femineo genere designantur, quia majorum consilio reguntur, ut feminae a viris, quae tamen in unum molunt inquantum de suis negotiis Ecclesiae usibus deserviunt. Sed quidam tantum propter aeterna,qui habent tanquam non habentes,quidam propter temporalia,qui in incerto divitiarum sperantI Tim 6..
(* Traductions européennes)